Colégios jesuíticos no Brasil colonial na produção científica de teses e dissertações
Resumen
Educatio iesuitica in Brasilia Colonia parum scrutatum thema ab historiographia educationis quae ei exiguum spatium servat in libris Historiae Educationis. Ea res, autem, dissimilis esse deberet, maxime quia erat periodus significabilis momenti paedagogici iesuitarum in patria, quod per ducentos decem annos imperavit (1549- 1759). In hac comprobatione fultum, hoc studium agnovit et dispexit opera scientifica super scholis iesuiticis generata in disciplina post-graduationis in patria et prompta in fontibus indagationis on-line. Accessus methodologicus compositus est ex his partibus: 1) recognitio litterarum super operibus scientificis in educatione, educatione iesuitica in Brasilia Colonia, praesertim super scholis iesuiticis, sicut subsidium theoricum investigationi; 2) collectio et ordinatio materiei ex thesibus et dissertationibus ablatae in bibliothecis digitalibus; 3) resolutio effectuum secundum opera theorica historiae educationis et observationem bibliometricam. Effectus assecuti in investigatione permisserunt cognoscere modum quo thema scholae iesuiticae disseritur in thesibus et dissertationibus expositis in Disciplinis Post-Graduationis in nostra patria et opiniones super educatione iesuitica et scholis iesuiticis quas exposuerunt in eorum libris auctores experti huius materiei; faverunt, etiam, quod delineantur prospectus huius fructus scientifici, eius naturae, progressio huius thematis, auctores et institutiones qui maxime thema perscrutantur, distributio geographica huius operis, periodi cum maxima propensione ad studia thematis, inter altera. Investigatio postulat adiuvare lacunas implere in hoc scientiae spatio et roborare historiographiam educationis iesuiticae in Brasilia Colonia.